Psalms 61

1victori per Idithun canticum David 2attamen apud Deum silebit anima mea ex eo salus mea 3attamen ipse est scutum meum et salus mea fortitudo mea non commovebor amplius 4usquequo insidiamini contra virum interficitis omnes quasi murus inclinus et maceria corruens 5partem enim eius cogitaverunt expellere placuerunt sibi in mendacio ore suo singuli benedicunt et corde suo maledicunt semper 6verumtamen Deo retice anima mea ab ipso enim praestolatio mea 7ipse est fortitudo mea et salus mea susceptor meus non timebo 8in Deo salutare meum et gloria mea robur fortitudinis meae salus mea in Deo [ (Psalms 61:9) sperate in eo omni tempore populi effundite coram eo cor vestrum Deus spes nostra est semper ] [ (Psalms 61:10) verumtamen vanitas filii Adam mendacium filii viri in stateris dolosis fraudulenter agunt simul ] [ (Psalms 61:11) nolite confidere in calumnia et in rapina ne frustremini divitiae si fluxerint ne adponatis cor ] [ (Psalms 61:12) unum locutus est Deus duo haec audivi quia imperium Dei est ] [ (Psalms 61:13) et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique secundum opus suum ]
Copyright information for Vulgate_HebPs